Disney Fandubs - Vita Sole Clarior [For the First Time in Forever]

  • Artist: Disney Fandubs
  • Artistul care face featuring: O1ivette
  • Album: For the First Time in Forever
  • Traduceri: Engleză
Latină

Vita Sole Clarior [For the First Time in Forever]

Domus accensas lumine vix me credo visere
Quantos expectamus hospites?
Saecula solae tegimur
Atrium numquam colitur
At hodie veri advenient homines!
 
Quorum copias admirantem somno ut excitam quo me ducet haec felicitas?
 
Hodie tandem nostris aulis vera splendent lumina
Hodie tandem nostris aulis resonabunt carmina
 
Gaudio incensa mixto curis palleo
Quia tandem nostris aulis voces audio
 
Ardeo intueri tantos coetus!
Forte et conspiciam futurum maritum?
 
Nunc me fingas ut statuam,
Imaginem elegentiae, Veneris ornatam gratiis
Subito aspectu attonita viri qui divos superat
Pudorem condo mensis consciis
 
At in sermones usque ad noctem me laetam suscitat nimis exoptata novitas!
 
Hodie primo post memoriam vivemus otio
Hodie primum vitae in lucem e tenebris evocor
 
Amores per ineptiam sperare soleo
Sed tandem mea sponte quaerere audeo
 
Comprimere, recondere, maioribus semper digna esse
Consta, clausta dissimula populi si times odia
 
At brevis erit lux!
At brevis erit lux!
Moris angimur!
Moris angimur!
Custodes, portae pandite claustrum!
 
Hodie tandem nostrae aetatis fiunt somnia veritas
Comprimere, recondere, maioribus semper digna esse
Oblita solitudinis amorem inveniam
Constans, ne fias populo odio
 
Arripiam occasionem, mittendus est timor!
Quia tandem nostrae aetati fulget vita diu sperata sole clarior!
 
Postat de Anna Elsa J. la Sâmbătă, 13/01/2018 - 23:14
Mulțumesc!

 

Comentarii