Disney Fandubs - Libera [Let It Go]

латински

Libera [Let It Go]

summi montis solitudine, nullas voces audio
patria sepulta dominari videor
venti furentes meo erumpunt animo
sortis contra vim nihil valeo
 
comprimere, recondere
maioribus semper digna esse
fieri populo odio non paveo
 
fugio, fugio, nihil iam dissimulo
pectora resero, at dolores exclaudo
oderint quin capiant
tenet tempestas animi requiem meritam
 
modis levat miris absentia curas
et a metu pertinaci me tandem liberat
 
nunc ostendam placida maiestatem ingenitam
depono tandem vincula rupta
 
supera salio ut caelo despiciam
posteram renuo immota gloriam
haec constat sententia
tenet tempestas
 
nivis imperium tendo terras in omnes
anima frigido aere frangitur in glaciem
mens reclusa spirat auras lucidas
inania somnia deurit veritas
 
orior, orior renovata prima aurora
vivido maneo candore splendida
solvitur obscuritas
tenet tempestas ut velim vivendi potentiam
 
Поставио/ла: Anna Elsa J. У: Понедељак, 17/07/2017 - 13:27

 

Преводи за "Libera [Let It Go]"
Коментари