Hildegard von Bingen - Columba Aspexit

الإعلانات
اللاتينية
A A

Columba Aspexit

Columba aspexit
per cancellos fenestrae
ubi ante faciem eius
sudando sudavit balsamum
de lucido Maximino.
 
Calor solis exarsit
et in tenebras resplenduit
unde gemma surrexit
in edificatione templi
purissimi cordis benivoli.
 
Iste turris excelsa,
de ligno Libani et cipresso facta,
iacincto et sardio ornata est,
urbs precellens artes
aliorum artificum.
 
Ipse velox cervus cucurrit
ad fontem purissime aque
fluentis de fortissimo lapide
qui dulcia aromata irrigavit.
 
O pigmentari
qui estis in suavissima viriditate
hortorum regis,
ascendentes in altum
quando sanctum sacrificium
in arietibus perfecistis.
 
Inter vos fulget hic artifex,
paries templi,
qui desideravit alas aquile
osculando nutricem Sapientiam
in gloriosa fecunditate Ecclesie.
 
O Maximine,
mons et vallis es,
et in utroque alta edificatio appares,
ubi capricornus cum elephante exivit,
et Sapientia in deliciis fuit.
 
Tu es fortis
et suavis in cerimoniis
et in choruscatiane altaris,
ascendens ut fumus aromatum
ad columpnam laudis.
 
Ubi intercedis pro populo
qui tendit ad speculum lucis,
cui laus est in altis.
 
شكراً!
thanked 1 time
تم نشره بواسطة SaintMarkSaintMark في الأحد, 24/07/2016 - 17:56
تم تعديله آخر مرة بواسطة SaintMarkSaintMark في الأربعاء, 03/10/2018 - 00:24

 

الإعلانات
فيديو
التعليقات