Advertisements

Please translate Vite perdite (31)

  • Изпълнител: Carmina Burana
  • Албум: Carmina moralia et satirica. De conversione hominum
  • Песен: Vite perdite (31)
  • Заявка: Латински → Италиански
Латински

Vite perdite (31)

ca. 1170/80
Petrus Blesensis
(ca. 1135 - ca. 1204)

1.
Vite perdite
me legi
subdideram,
minus licite
dum fregi,
quod voveram;
sed ad vite vesperam
corrigendum legi,
quicquid ante perperam
puerilis egi.

2.
Rerum exitus
dum quero
discutere,
falsum penitus
a vero
discernere,
falso fallor opere,
bravium si spero
me virtutum metere,
vitia dum sero.

3.
Non sum duplici
perplexus
itinere,
nec addidici
reflexus
a venere,
nec fraudavi temere
coniugis amplexus;
Dalidam persequere,
ne fraudetur sexus!

4.
Famem siliqua
porcorum
non abstulit,
que ad lubrica
errorum
me contulit.
sed scriptura consulit,
viam intrem morum,
que prelarga protulit
pabula donorum.

5.
Dum considero,
quid Dine
contigerit,
finem confero
rapine
quis fuerit;
scio: vix evaserit
mens corrupta fine,
diu quam contraxerit,
maculam sentine.

6.
Preter meritum
me neci
non dedero,
si ad vomitum,
quem ieci,
rediero,
nec a verbo aspero
liberum me feci,
servus si serviero
vitiorum feci.

7.
Vie veteris
immuto
vestigia,
ire Veneris
refuto
per devia:
via namque regia
curritur in tuto;
si quis cedit alia,
semper est in luto.

8.
Beli solium,
Sinonis
astutiam,
confer Tullium,
Zenonis
prudentiam:
nil conferre sentiam,
his abutens bonis,
ni fugando fugiam
Dalidam Samsonis.

9.
Ergo veniam
de rei
miseria
ut inveniam
de Dei
clementia:
hec et his similia
quod peregi, rei
sola parcens gratia
miserere mei!

Коментари