Advertisements

Carmina Burana - A globo veteri (67)

  • Artist: Carmina Burana
  • Album: Carmina amatoria
Latin
A A

A globo veteri (67)

ca. 1170
Petrus Blesensis
(ca. 1135 - ca. 1204)
 
1a.
A globo veteri
cum rerum faciem
traxissent superi
mundique seriem
prudens explicuit
et texuit
Natura,
iam preconceperat,
quod fuerat
factura.
 
1b.
Que causas machine
mundane suscitans,
de nostra virgine
iam dudum cogitans
Plus hanc excoluit,
plus prebuit
honoris,
dans privilegium
et pretium
laboris.
 
2a.
In hac pre ceteris
totius operis
Nature lucet opera.
tot munera
nulli favoris contulit,
sed extulit
hanc ultra cetera.
 
2b.
Et, que puellulis
avara singulis
solet partiri singula:
huic sedula
impendit copiosius
et plenius
forme munuscula.
 
3a.
Nature studio
longe venustata,
contendit lilio
rugis non crispata
frons nivea.
simplices siderea
luce micant ocelli.
 
3b.
Omnes amantium
trahit in se visus,
spondens remedium
verecunda risus
lascivia.
arcus supercilia
discriminant gemelli.
 
4a.
Ab utriusque luminis
confinio
moderati libraminis
iudicio
naris eminentia
producitur venuste
quadam temperantia:
nec nimis erigitur
nec premitur
iniuste.
 
4b.
Allicit verbis dulcibus
et osculis,
castigate tumentibus
labellulis,
roseo nectareus
odor infusus ori.
pariter eburneus
sedet ordo dentium
par nivium
candori.
 
5a.
Certant nivi, micant lene
pectus, mentum, colla, gene;
sed, ne candore nimio
evanescant in pallorem,
precastigat hunc candorem
rosam maritans lilio
prudentior Natura,
ut ex his fiat aptior
et gratior
mixtura.
 
5b.
Rapit michi me Coronis,
privilegiata donis
et Gratiarum flosculis.
nam Natura, dulcioris
alimenta dans erroris,
dum in stuporem populis
hanc omnibus ostendit,
in risu blando retia
Veneria
tetendit.
 
Submitted by TiborTibor on Wed, 27/09/2017 - 21:26
Thanks!

 

Advertisements
Video
Comments
Advertisements
Read about music throughout history