Advertisements

Gaius Iulius Caesar - Commentarii de bello gallico. Popoli e partiti in Gallia (Libro VI) XI

  • Artist: Gaius Iulius Caesar ( Gaius Iulius Caesar)
  • Translations: Italian
Latin
A A

Commentarii de bello gallico. Popoli e partiti in Gallia (Libro VI) XI

Quoniam ad hunc perventum est, non alium esse videtur de Galliae Germaniaeque moribus et, quo differant hae nationes inter se, proponere. In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt, earumque factionum principes sunt, qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur, quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat. Idque eius rei causa antiquitus institutum videtur, ne quis ex plebe contra potentiorem auxilii egeret; suos enim quisque opprimi et circumveniri non patitur, neque, aliter si faciat, ullam inter suos habct auctoritatem. Haec eadem ratio est in summa totius Galliae; namque omnes civitates in partes divisae sunt duas.
 
Submitted by Hades21Hades21 on Thu, 14/12/2017 - 11:03
Thanks!thanked 2 times

 

Video
Comments
Advertisements
Read about music throughout history