Advertisements

Gaius Iulius Caesar - Commentarii de bello gallico. Rapporti tra padri e figli (Libro VI) XVII

  • Artist: Gaius Iulius Caesar ( Gaius Iulius Caesar)
  • Translations: Italian
Latin
A A

Commentarii de bello gallico. Rapporti tra padri e figli (Libro VI) XVII

Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus proditum dicunt. Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum, sed noctium finiunt; dies natales et mensum et annorum initia sic observant, ut noctem dies subsequatur. In reliquis vitae institutis hoc fere ab reliquis differunt, quod suos liberos, nisi cum adoleverunt, ut munus militiae sustinere possint, palam ad se adire non patiuntur filimque puerili aetate in publico in conspectu patris adsistere turpe ducunt.
 
Submitted by Hades21Hades21 on Thu, 14/12/2017 - 11:12
Thanks!thanked 2 times

 

Video
Comments
Advertisements
Read about music throughout history