La guerra di Piero (Latin translation)

Carmen De Petri Militia

Pro te sepulto atque dormiente
neque rosae in agro frumenti
neque tulipae e fossis umbrosis
vigilant, sed milia rubrorum florum.
 
“Utinam fluant secundum ripas
rivi mei argentei lucii esoces!
Sed ut ferantur corpora mortua
militum nolo secundo amne.”
 
Tempore brumae haec dixisti
agitatusque furiis abisti,
in faciem tuam omniumque aliorum
conscriptorum nivem inspuit ventus.
 
Petre, nunc recte tibi consistendum,
atque te mollire ventum sinendum.
Tecum fers vocem mortuorum proeliantum
cruce pro vita remuneratorum.
 
Sed non audisti. Tempus fugiebat
et pleno gradu menses effluebant,
externum limitem demum transisti
suave die in tempore verni.
 
Umeris animam sicut transferens
vidisti in valle aliquem distantem
ut te morosum, tetricum, tristem
sed differentem vestitum habentem.
 
Petre, nunc tibi hunc est percutendum
bis terque tibi hunc est verberandum
dum eum exanimem atque morientem
in suum sanguinem vides decidentem.
 
“Percute frons vel cor vel caput,
tantum moriendi ut ei sit tempus.
Sed mihi ut observem sufficiet tempus
vultum oculosque hominis morientis.
 
Dum tecum reputas animo tam benigno
se vertit iste terrore perculsus,
te aspicit, capit ignivoma tela
tibique officium et obsequium non reddit.
 
Gemitum nullum edens decidisti,
ad punctum temporis hoc percepisti
temporis satis tibi non futurum
ad peccatorum veniam petendam.
 
Gemitum nullum edens decidisti,
ad punctum temporis hoc percepisti
de te illo die esse acturum
teque numquam esse rediturum.
 
“Ninula mea, ut moriar mense Maio
maximo animo mihi confidendum.
Ninula pulchra, di sane me perdant
sed hoc malueram tempore brumae.”
 
Atque frumento aures praebente
telum manibus constringebas,
et ore verba tua retinebas
adstricta gelu quae sol non solvebat.
 
Pro te sepulto atque dormiente
neque rosae in agro frumenti
neque tulipae e fossis umbrosis
vigilant, sed milia rubrorum florum.
 
Submitted by LobolyrixLobolyrix on Mon, 16/01/2017 - 17:56
ItalianItalian

La guerra di Piero

Comments