Angels We Have Heard On High (traducción al Latín)

traducción al LatínLatín
A A

Lapsi caelo super nos

Lapsi caelo super nos,
properate, angeli,
Nobis nuntiate vos
natum nostri Domini!
Gloria, in excelsis Deo!
Gloria, in excelsis Deo!
 
Cur pastores iubilant?
Unde haec tot carmina
Dum per noctem vigilant?
Unde illa lumina?
Gloria, in excelsis Deo!
Gloria, in excelsis Deo!
 
“Ite visum, populi,
Novum regem hominum!
Adorate, populi,
adorate Dominum!”
Gloria, in excelsis Deo!
Gloria, in excelsis Deo!
 
Publicado por BárbaroBárbaro el Jue, 05/12/2013 - 22:17
InglésInglés

Angels We Have Heard On High

Comentarios