Publicidad

Carmina Burana - Dum caupona verterem (76)

  • Artista: Carmina Burana
  • Álbum: Carmina amatoria
Latín
A A

Dum caupona verterem (76)

Dum caupona verterem vino debachatus,
secus templum Veneris eram hospitatus.
solus ibam, prospere vestibus ornatus,
plenum ferens loculum ad sinistrum latus.
 
Almi templi ianua servabatur plene;
ingredi non poteram, ut optavi bene.
intus erat sonitus dulcis cantilene;
estimabam, plurime quod essent Sirene.
 
Cum custode ianue parum requievi;
erat virgo nobilis, pulchra, statu brevi.
secum dans colloquia in sermone levi
tandem desiderium intrandi explevi.
 
In ingressu ianue sedens invitatus
ab hac pulchra virgine sum interrogatus:
«unde es, o iuvenis, hucce applicatus?»
cui dixi: «domina, vestri comitatus.»
 
«Que est causa, dicito, huc tui adventus?
qualis ad hec litora appulit te ventus?
duxit te necessitas et tua iuventus?»
dixi: «necessario venio detentus.
 
Intus et exterius asto vulneratus
a sagitta Veneris; ex quo fui natus,
telum fero pectore nondum medicatus.
cursu veni tacito, quo sim liberatus.
 
Incessanter rogo te, virgo tu beata,
ut hec verba Veneri nunties legata.»
ipsa, mota precibus, fortiter rogata,
nuntiavit Veneri verba destinata:
 
«Secretorum omnium salus o divina,
que es dulcis prepotens amoris regina,
egrum quendam iuvenem tua medicina
procurare studeas, obsecro, festina!»
 
Iussu sacre Veneris ductus in conclavi,
cernens eius speciem fortiter expavi.
flexis tandem genibus ipsam salutavi,
«salve,» dicens, «inclita Venus, quam optavi!»
 
«Quis es,» inquit, «iuvenis, qui tam bene faris?
quid venisti, dicito! quomodo vocaris?
es tu forte iuvenis ille dictus Paris?
ista de quo retulit, cur sic infirmaris?»
 
«Venus clementissima, felix creatura,
cerno, quod preterita noscis et futura.
ipse sum miserrimus, res iam peritura,
quem sanare poteris tua levi cura.»
 
«Bene»,» inquit, «veneris, noster o dilecte
iuvenis! Aptissime sodes nostre secte.
si tu das denarios monete electe,
dabitur consilium salutis perfecte.»
 
«Ecce,» dixi, «loculus extat nummis plenus.
totum quippe tribuam tibi, sacra Venus.
si tu das consilium, ut sat sim serenus,
tuum in perpetuum venerabor genus.»
 
Ambo iunctis manibus ivimus mature,
ubi stabant plurime belle creature.
omnes erant similes, unius nature
et unius habitus atque vestiture.
 
Nobis propinquantibus omnes surrexere.
quas ut salutavimus, responsum dedere:
«bene vos veneritis! velitis sedere!»
Venus inquit: «aliud volumus explere.»
 
Innuens his omnibus iubet ire cito.
pariter remansimus in loco munito
solis quiescentibus; strato redimito
plura pertractavimus sermone polito.
 
Exuit se vestibus genitrix Amoris,
carnes ut ostenderet nivei decoris.
sternens eam lectulo fere decem horis
mitigavi rabiem febrici doloris.
 
Postmodum transivimus ire balneatum
in hortanum balneum Iovi consecratum.
huius aqua balnei me sensi purgatum
omnibus languoribus beneque piatum.
 
Ultra modum debilis, balneo afflictus,
fame validissima steteram astrictus.
versus contra Venerem «quasi derelictus,»
dixi «vellem edere, siquis inest victus!»
 
Perdices et anseres ducte sunt coquine,
plura volatilia, grues et galline;
pro placentis ductus est modius farine.
preparatis omnibus pransus sum festine.
 
Tribus, reor, mensibus secum sum moratus,
plenum ferens loculum fui vir ornatus;
recedens a Venere sum nunc allevatus
nummis atque vestibus; sum sic pauperatus.
 
Terreat vos, iuvenes, istud quod auditis!
dum sagittam Veneris penes vos sentitis,
mei este memores! vos, quocumque itis,
liberi poteritis esse, si velitis.
 
Publicado por TiborTibor el Mié, 27/09/2017 - 22:46
¡Gracias!1 agradecimiento

 

Publicidad
Vídeo
Comentarios