Antonio Vivaldi - RV 638 Filiae Mestae Jerusalem

  • आर्टिस्ट: Antonio Vivaldi
  • फीचरिंग आर्टिस्ट: Andreas Scholl., Accademia Bizantina., Ottavio Dantone.
  • Also performed by: Gerardd Lesne, Ensemble Il Seminario Musicale., Weronika Rabex, Warsaw Impressione Orchestra, Piotr Wiatkowski., Aafje Heynis, Mariella Sorelli, I solisti di Milano, Angelo Ephrikian.
  • एल्बम: Live: Concert: 6 July 2013 in Beaune (Basilique Notre-Dame).
  • अनुवाद: अंग्रेज़ी, इतावली
  • अनुरोध: रूसी
Advertisements
लैटिन
A A

RV 638 Filiae Mestae Jerusalem

I. 'Filiae maestae Jerusalem' (Adagio)
Filiae maestae Jerusalem,
en Rex universorum,
Rex vester vulneratus
et spinis coronatus;
ut maculas detergat peccatorum
factus est Rex dolorum.
Ecce moritur vita
in durissima cruce;
ecce videte et non eam
sed nos potius lugete;
at nequis reprobare vestros fletus
immo lugeant vobiscum
omnia insensata, plorent
plorent cuncta creata.
 
II. Sileant zephyri (Largo)
Sileant zephyri
rigeant prata,
unda amata,
frondes, flores non satientur.
Mortuo flumine,
proprio lumine
luna et sol etiam priventur.
 
III. 'Sed tenebris diffusis' (Adagio)
Sed tenebris diffusis
obscuratus est sol,
scinditur quoque velum,
ipsa saxa franguntur
et cor nostrum non frangit vis doloris?
At dum satis non possumus dolere
tu nostri bone Jesu, miserere.
 
IV. Sileant zephyri (Largo)
Sileant zephyri
rigeant prata,
unda amata,
frondes, flores non satientur.
Mortuo flumine,
proprio lumine
luna et sol etiam priventur.
 
Pietro LignolaPietro Lignola द्वारा रवि, 17/02/2019 - 17:13 को जमा किया गया
जमा करने वाले के कमेंट:

Filiae maestae Jerusalem" (Recitativo - Aria - Recitativo) Mottetto.
Introduzione n. 1 per contralto, due violini, viola e basso RV 638 al Miserere (perduto).

धन्यवाद!8 बार धन्यवाद मिला

 

Advertisements
Video
"RV 638 Filiae Mestae..." के अनुवाद
Antonio Vivaldi: टॉप 3
कृपया "RV 638 Filiae Mestae..." का अनुवाद करने में सहायता करें
कमेन्ट