Russia is waging a disgraceful war on Ukraine.     Stai con l'Ucraina!
  • Catullus

    Catullus 30 (Alfēne immemor)

Condividere
Dimensione del font
Testi originali

Testo della canzone: Catullus 30 (Alfēne immemor)

Alfēne immemor atque ūnanimīs false sodālibus,
iam tē nīl miseret, dūre, tuī dulcis amīculī?
Iam mē prōdere, iam nōn dubitās fallere, perfide?
Nec facta impia fallācum hominum caelicolīs placent;
quae tū neglegis ac mē miserum dēseris in malīs.
Ēheu, quid faciant, dīc, hominēs, cuive habeant fidem?
Certē tūte iubēbās animam trādere, inīque, mē
indūcēns in amōrem, quasi tūta omnia mī forent.
Īdem nunc retrahis tē ac tua dicta omnia factaque
ventōs irrita ferre ac nebulās āereās sinis.
Sī tū oblītus es, at dī meminērunt, meminit Fidēs,
quae tē ut paeniteat postmodo factī faciet tuī.
 

 

Traduzioni di “Catullus 30 (Alfēne ...”
Russo #1, #2
Commenti