広告

Gaius Iulius Caesar - Commentarii de bello civili. Cesare occupa Gubbio (Libro I) XII

  • アーティスト: Gaius Iulius Caesar ( Gaius Iulius Caesar)
  • 翻訳: イタリア語
ラテン語
A A

Commentarii de bello civili. Cesare occupa Gubbio (Libro I) XII

Interea certior factus, Iguvium Thermum praetorem cohortibus quinque tenere, oppidum munire, omniumque esse Iguvinorum optimam erga se voluntatem, Curionem cum tribus cohortibus, quas Pisauri et Arimini habebat, mittit. Cuius adventu cognito diffisus municipii voluntati Thermus cohortes ex urbe reducit et profugit. Milites in itinere ab eo discedunt ac domum revertuntur. Curio summa omnium voluntate Iguvium recipit. Quibus rebus cognitis confisus municipiorum voluntatibus Caesar cohortes legionis XIII ex praesidiis deducit Auximumque proficiscitur; quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat dilectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.
 
木, 14/12/2017 - 11:17にHades21Hades21さんによって投稿されました。
ありがとう!2回ありがとうと言われました

 

ビデオ
コメント