Текст песни O quam preciosa

Латинский
Латинский
A A

O quam preciosa

O quam preciosa est
virginitas virginis huius
que clausam
portam habet,
et cuius viscera
sancta divinitas
calore suo infudit, ita
quod flos in ea crevit.
 
Et Filius Dei per secreta ipsius
quasi aurora exivit.
 
Unde dulce germen,
quod Filius ipsius est,
per clausuram ventris eius
paradisum aperuit.
 
Et Filius Dei per secreta ipsius
quasi aurora exivit.
 
Спасибо!
поблагодарили 1 раз
Добавлено SaintMarkSaintMark в ср, 17/01/2018 - 13:40

 

Комментарии
Read about music throughout history