Originaltext
Übersetzung
Jef
Der Liedtext wurde auf Anweisung des Rechteinhabers entfernt.
Iob
Minime, Iob, solus non es,
sed desine plorare
ut facis, coram populo,
quia semi-vetula quaedam
quia mulier ficte flava
iterum te dereliquit.
Minime, Iob, solus non es,
sed scito te rubori mihi esse
cum sic singultas,
stulte, coram populo,
quia sesqui-pellex quaedam
inter manus tuas evanuit.
Minime, Iob, solus non es,
sed scandali causa es;
populus nos irridet.
Ab hoc angiportu1 discedamus,
Veni, Iob, veni, veni, veni.
Veni, mihi tres obolae supersunt,
pro quibus bibitum eamus
apud Franciscae cauponam
Veni, Iob, veni, veni,
mihi tres obolae supersunt,
quae si satis non sunt,
tum debita nostra crescent2
Tunc ibimus ad edendos
mitulos cum rapis frictis3
vel rapa fricta cum mitulis
vinumque Mosellanum.
Ac si tristis etiam eris,
ibimus ad visendas meretrices
apud Andream matronam:
novas adesse fertur.
Ut prius canemus iterum,
duo nostrum commode vivemus,
sicut tempore quo iuvenes eramus,
sicut tempore quo
nummorum copiam habebam.
Minime, Iob, solus non es,
sed vultus argutias dimitte,
trecentas ponderis tui libras4 ,
ossa tua commove.
Scio oneratum esse cor tuum,
hoc tamen tollere te decet, Iob.
Minime, Iob, solus non es,
sed singultare desine,
animum effundere desine,
repetere desine
te dignum esse qui temet in aquis mergas,
vel dignum qui suspendatur.
Sed angiportus hic non iam est:
arena5 factus est
quo accurrit populus ut te videat.
Veni, Iob, veni, veni, veni.
Veni: mihi cithara adhuc est,
quam pro te detegam,
atque similes Hispanorum citharoedorum erimus.
Veni, Iob, veni
sicut tempre quo adulescentuli eramus,
etsi tunc mihi hoc displicebat,
lusciniae cantum imitaberis, Iob.
Deinde nobis subsellam inveniemus,
de America loquemur
quo mox ibimus, ut scis,
cum copiam nobis erit. Veni, Iob,
Ac si tristis etiam eris,
vel tristem vultum tantum ostendes,
tibi narrabo ut
Rupifissor6 futurus sis.
Duo nostrum commode vivemus,
Iterum canemus sicut prius,
sicut tempore quo formosi eramus, Iob,
sicut quando tempus erat
prius quam bibuli fieremus.
Heus, veni, Iob, veni,
ita, ita, Iob, veni.
Du kannst dem Ersteller danken, indem du auf diesen Button klickst.
PaotrLaouenhinzugefügt am 1 Mai 2020 - 21:26
Melde dich an oder registriere dich, um einen Kommentar zu schreiben.





