Farya Faraji

The Crusader lyrics

Add to favorites
Arrow down

The Crusader

Bayat atı birle sözüg başladım,
Törütgen egidgen keçürgen idim
Üküş ögdi birle tümen miŋ senâ,
Uğan bir bayatka aŋar yok fenâ
 
Ἀδελφέ, ἐκέκραξα πρὸς σέ, εἰσάκουσόν μου,
εἰσάκουσόν μου, ἀδελφέ
Ἀδελφέ, ἐκέκραξα πρὸς σέ, εἰσάκουσόν μου,
εἰσάκουσόν μου, ἀδελφέ
 
Πάτερ ἡμῶν ὁ ἐν τοῖς οὐρανοῖς,
Κύριε ἐλέησον, ἀμήν.
ἐλθέτω ἡ βασιλεία σου,
Κύριε ἐλέησον, ἀμήν.
 
Πάτερ ἡμῶν ὁ ἐν τοῖς οὐρανοῖς,
Κύριε ἐλέησον, ἀμήν.
ἐλθέτω ἡ βασιλεία σου,
Κύριε ἐλέησον, ἀμήν.
 
Amen.
 
Necesse est enim, quatinus confratribus vestris,
in Orientali plaga conversantibus,
auxilio vestro jam saepe acclamato indigis,
accelerato itinere succurratis.
 
Invaserunt enim eos, sicuti plerisque vestrum jam dictum est,
usque Mediterraneum, ad illud scilicet
quod dicunt Brachium Sancti Georgii,
Turci, gens Persica, qui, apud Romaniae fines,
terras Christianorum magis magisque occupando,
lite bellica jam septuplicata victos superaverunt,
multos occidendo vel captivando,
ecclesias subvertendo, regnum Dei vastando.
 
Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi ad te
Attende, Domine, et miserere,
quia peccavimus tibi.
 
Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi ad te
Attende, Domine, et miserere,
quia peccavimus tibi.
Usquequo piger dormies?
Quando consurges e somno tuo?
 
Crestiens, mult estez guariz,
Quant Deu a vus fait sa clamur
Des Turs e des Fatimiz,
Ki li unt fait tels deshenors.
Cher a tort unt ses fieuz saiziz;
Bien en devums aveir dolur,
Cer la fut Deu primes servi
E reconnu per segnuur.
Ki ore ira od li reis
jamas d’Enfern n’avrat pouur,
Car s’alme en iert en Pareis
Od les angles nostre Segnuur.
 
Alum conquert Moises,
Qui gist el munt de Sinaii
A Saragins nel laisum mais,
Ne la verge dunt il partid
La Roge mer tut ad un fais,
Quant le grant pople le seguit;
E Pharaon revint apres:
Il e li suon furent périt.
Ki ore ira od li reis
jamas d’Enfern n’avrat pouur,
Car s’alme en iert en Pareis
Od les angles nostre Segnuur.
 
Seignor, sachiés: qui or ne s’en ira
En cele terre ou Dex fu mors et vis,
Et qui la crois d’Outremer ne penra,
A paines mais ira en Paradis.
Qui a en soi pitié ne ramembrance
Au haut Seignor doit querre sa venjance
Et delivrer sa terre et son pais.
 
Franci [audientes] talia protinus in dextra crucem suere scapula,
dicentes sese Christi unanimiter sequi uestigia,
quibus de manu erant redempti tartarea.
 
Or s’en iront cil vaillant bacheler
Qui aiment Dieu et l’ennor de cest mont,
Qui sagement vuelent a Dieu aler,
et li morveux, li cendreux, demorront;
Avugle sont, de ce ne dout je mie,
qui je secors ne fait Dieu en sa vie,
et por si pou pert la gloire dou mont.
 
Isti potentissimi milites et alii plures
quos ignoro uenerunt per uiam quam iamdudum
Karolus Magnus mirificus rex Franciae
aptari fecit usque Constantinopolim.
 
Süleyman kuş dili bilir dediler
Süleyman kuş dili bilir dediler
Süleyman var Süleyman'dan içerû
Süleyman var Süleyman'dan içerû
 
Şeriât, tarikat yoldur varana
Şeriât, tarikat yoldur varana
Hakikât mârifet andan içerû
Hakikât mârifet andan içerû
 
... patrem omnipotentem factorem caeli et terrae...
 
Interea peruenimus ad Niceam,
quae est caput totius Romaniae,
in quarto die, duo nonas Maii,
ibique castrametati sumus.
 
... patrem omnipotentem factorem caeli et terrae...
 
In die autem Ascensionis Domini
coepimus urbem circumquaque inuadere.
In die autem Ascensionis Domini
coepimus urbem circumquaque inuadere.
 
Ita uero per terram fuit obsessa, (... patrem omnipotentem...)
ut nemo auderet exire neque intrare.
Fueruntque ibi onmes congregati in unum.
Et quis poterat numerare tantam Christi militiam?
Nullus ut puto tot prudentissimos milites
nec antea uidit nec ultra uidere poterit.
 
Aya ber birikmez saŋa bir adın,
kamuğ aşnuda sen sen öŋdün kedin
 
Fuimusque in obsidione illa
per septem ebdomadas et tres dies,
multi ex nostris illic receperunt martyrium,
letantes gaudentesque reddiderunt felices animas Deo;
ex pauperrima gente multi mortui sunt fame pro Christi nomine.
Qui in caelum triumphantes
portarunt stolam recepti martyrii,
una uoce dicentes:
"Vindica Domine sanguinem nostrum,
qui pro te effusus est; qui es benedictus,
laudabilis in secula seculorum. Amen."
 
Seniores et fortissimi milites Christi,
ecce modo bellum angustum est undique circa nos.
Postquam uero hoc totum factum est,
Turci undique iam erant circumcingentes nos, dimicando et iaculando, ac spiculando,
et mirabiliter longe lateque sagittando.
 
Uluğluk saŋa ol bedüklük saŋa,
seniŋdin adın yok saŋa tuş teŋe
Aya ber birikmez saŋa bir adın,
kamuğ aşnuda sen sen öŋdün kedin
Yağız yer yaşıl kök kün ay birle tün,
törütti halâyık öd üdlek bu kün
Tiledi törütti bu bolmış kamuğ,
bir ök bol tedi boldı kolmış kamuğ.
 
Quis unquam tam sapiens aut doctus audebit describere
prudentiam militiamque et fortitudinem Turcorum?
Certe si in fide Christi et Christianitate sancta semper firmi fuissent,
ipsis potentiores uel fortiores uel bellorum ingeniosissimos nullus inuenire potuisset.
 
Nos itaque persequebamur eos per deserta
et inaquosam et inhabitabilem terram,
ex qua uix uiui euasimus uel exiuimus.
Fames uero et sitis undique coartabant nos.
 
Venerunt itaque nostri milites in uallem,
in qua regalis ciuitas Antiochia sita est,
quae est caput totius Syriae.
 
Ecce ecce! Seniores et inuictissimi milites, ordinate adinuicem bellum.
Clamor uero resonabat ad celum.
Ecce ecce! Seniores et inuictissimi milites, ordinate adinuicem bellum.
Clamor uero resonabat ad celum.
 
Ecce ecce! Seniores et inuictissimi milites, ordinate adinuicem bellum.
Clamor uero resonabat ad celum.
 
Prima vice vivo vere
Quia ego peccator video
Nobilitatem huius terrae
Cui tantus honor datur; ideo
Nostrum maximum opus:
Ad locum illum venimus
In quo ut homo ibat Deus.
 
Terrae pulchrae et divites
Sicut alibi vidi
Tu honor omnium eorum es
Talia miracula hic!
Ex Virgine natus est
Angelorum omnium Rex
Haec hominis cara prex!
 
Ave Maris Stella,
Dei Mater alma,
Atque semper virgo,
Felix caeli porta.
 
Ave Maris Stella,
Dei Mater alma,
Atque semper virgo,
Felix caeli porta.
 
Sumens illud Ave
Gabrielis ore,
Funda nos in pace,
Mutans Evae nomen.
 
Solve vincla reis,
Profer lumen caecis,
Mala nostra pelle,
Bona cuncta posce.
 
Monstra te esse matrem,
Sumat per te precem
Qui pro nobis natus
Tulit esse tuus.
 
Monstra te esse matrem,
Sumat per te precem
Qui pro nobis natus
Tulit esse tuus.
 
Virgo singularis,
Inter omnes mitis,
Nos culpis solutos
Mites fac et castos.
 
Vitam praesta puram,
Iter para tutum,
Ut videntes Jesum
Semper collaetemur.
 
Sit laus Deo Patri.
Summo Christo decus,
Spiritui Sancto
Honor, tribus unus.
Amen.
 
Dies irae, dies illa,
Solvet saeclum in favilla.
Coget omnes ante thronum.
Dies irae, dies illa,
Solvet saeclum in favilla.
Coget omnes ante thronum.
 
Dies irae, dies illa,
Solvet saeclum in favilla.
Coget omnes ante thronum.
 
Christiani, Iudaei et Ethnici
Sunt ob hanc terram inimici
Arbitrium Dei vicit,
In nomine triplici
Hic est pax perusta!
Est petitio nostra iusta!
Nobis dabitur terra venusta!
 
Ibique talis occisio fuit,
ut nostri in sanguine illorum pedes
usque ad cauillas mitterent.
Intrantes autem nostri ciuitatem peregrini,
persequebantur et occidebant Saracenos
usque ad Templum Salomonis.
Tandem superatis paganis, apprehenderunt nostri
masculos et feminas sat in templo,
et occiderunt quos uoluerunt,
et quos uoluerunt retinuerunt uiuos.
Inuaserunt Saracenos masculos et feminas,
decollantes eos nudis ensibus.
Alli uero dabant se precipites e templo.
Hoc uidens Tancredus iratus est nimis.
Tales occisiones de paganorum
gente nullus unquam audiuit nec uidit.
 
Hic baptizatus est purus
Ut homines essent puri
Ibi Dominus venditus
Ut servi essemus liberi
Alioquin perditi essemus!
Ave Hasta, Spina, Crux!
Vae paganis! Vobis vulnus!
Likes 11
You can thank submitter by pressing this button
expand collapse Song details
Pengolodh Pengolodh
submitted on 5 Jun 2024 - 15:03