Favorites
Share
Font Size
Original lyrics

Summa lyrics

Credo in unum Deum.
Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum,
Et ex patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo, lumen et lumine, Deum verum de Deo vero.
Genitum, non factum, consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine
et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato,
passus et sepultus est.
Et resurrexit tertia die, secundum scripturas.
Et ascendit in coelum: sedet ad dexteram Patris,
Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos
et mortuos, cujus regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum, et vivificantem,
qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur et
conglorificatur qui locutus est per Prophetas.
Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuorum,
Et vitam venturi saeculi,
Amen.
 

 

Translations of "Summa"
Arvo Pärt: Top 3
Comments