بازخوانیها:
زبان:
لاتین
آلبوم:
Epistulae ex Ponto, Liber Qvartus, XIV.
Tuticano
Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus
non aptum numeris nomen habere meis,
in quibus, excepto quod adhuc utcumque ualemus,
nil te praeterea quod iuuet inuenies.
Ipsa quoque est inuisa salus suntque ultima uota,
quolibet ex istis scilicet ire locis.
Nulla mihi cura est terra quo mittar ab ista,
hac quia, quam uideo, gratior omnis erit:
in medias Syrtes, mediam mea uela Charybdin
mittite, praesenti dum careamus humo.
Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro,
si quid et inferius quam Styga mundus habet.
Gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo,
proxima Marticolis quam loca Naso Getis.
Talia succensent propter mihi uerba Tomitae
iraque carminibus publica mota meis.
Ergo ego cessabo numquam per carmina laedi
plectar et incauto semper ab ingenio?
Ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor
telaque adhuc demens quae nocuere sequor?
Ad ueteres scopulos iterum deuertor et illas
in quibus offendit naufraga puppis aquas?
Sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae,
quos ego, cum loca sim uestra perosus, amo.
Quilibet excutiat nostri monimenta laboris:
littera de uobis est mea questa nihil!
Frigus et incursus omni de parte timendos
et quod pulsetur murus ab hoste queror.
In loca, non homines uerissima crimina dixi:
culpatis uestrum uos quoque saepe solum.
Esset perpetuo sua quam uitabilis Ascra
ausa est agricolae Musa docere senis,
et fuerat genitus terra qui scripsit in illa,
intumuit uati tamen Ascra suo.
Quis patriam sollerte magis dilexit Vlixe?
Hoc tamen asperitas indice docta loci est.
Non loca, sed mores scriptis uexauit amaris
Scepsius Ausonios actaque Roma rea est;
falsa tamen passa est aequa conuicia mente
obfuit auctori nec fera lingua suo.
At malus interpres populi mihi concitat iram
inque nouum crimen carmina nostra uocat.
Tam felix utinam quam pectore candidus essem!
Extat adhuc nemo saucius ore meo.
Adde quod, Illyrica si iam pice nigrior essem,
non mordenda mihi turba fidelis erat.
Molliter a uobis mea sors excepta, Tomitae,
tam mites Graios indicat esse uiros.
Gens mea Paeligni regioque domestica Sulmo
non potuit nostris lenior esse malis.
Quem uix incolumi cuiquam saluoque daretis,
is datus a uobis est mihi nuper honor:
solus adhuc ego sum uestris inmunis in oris
exceptis, si qui munera legis habent;
tempora sacrata mea sunt uelata corona,
publicus inuito quam fauor inposuit.
Quam grata est igitur Latonae Delia tellus,
erranti tutum quae dedit una locum,
tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis
tempus ad hoc nobis hospita fida manet;
di modo fecissent, placidae spem posset habere
pacis et a gelido longius axe foret.
میتوانید با فشردن این دکمه از ثبتکننده تشکر کنید







